MOLUCCAE

MOLUCCAE
MOLUCCAE
Gall. les Molucces, Hispan. las Molucas, Insulae maris Indici, sub Aequinoctiali circulo. Sunt vel Magnae et late sumptae, ut Celebes, Gilolum, Terra Papuum, seu Nigrorum, Ceramum, Flores, et Timor cum adiacentibus. Vel Parvae seu Verae, 5. illae versus oram Occidentalem Giloli, nempe Ternate, Tidor, Machian, Motir, et Bachian: quarum nomina olim Cupe, Duco, Mara, Moutil, Seke. Ipsarum maxima est circuitus 45. milliar. Totae sub Hollandis, quamquam Ternata Regem habeat proprium, cui subsunt etiam Motir et Machianum. Tidora etiam Regem habet. Extenduntur a Septentrione in Meridiem. Earum nulla ambitum 6. leuc. excedit, omnesque intra 25. leucarum spatium comprehenduntur. Sunt in toto orbe celebres, ob ingentem aromatum copiam, praesertim Caryophyllorum, suavissimi odoris, nec minoris usus condiendos ad cibos, quae prope solae ferunt. Historia illarum haec: Sinenses, circa A. C. 1013. late per Indiam effusi, has quoque insulas tenuêre, non sine sumptu et sanguine; quorum tandem pertaesi introrsum se recepêre, derelictis quae 60. per annos possederant. Post hos profecti Malaccensi regioni insedêre, et his pulsis, Persis mixti Arabes, qui et Mahumetismum intulêre: nec aliunde ipsum nomen, nam regna Moluccas Arabes vocant. Graecis veterib. ac Romanis ignoratae hae Insulae, qui ipsum tamen Caryophyllum, per Orientis populos habuerunt: et quia Aegypto transibat, auctum hinc Ptolemaeis, et postea Romanis vectigal. Labascente re Romanâ, Genuenses, et secuti hos Veneti per Theodosiam petiêre, quae Cassa post appellata est. Ex quo dein Constantinopolis in Latinos cessit, et Graeca invidia alias Imperii sedes, inter has Trapezuntem, legit, tractum huc per Caspium mare mercimonium est: postquam autem ibidem Turcae invaluêre, per camelos ac dromadas Aleppum ivit: sed Cairum qui tenuêre Sultani, Rubro iterum mari et Alexandriae reddiderunt. Lusitani, postquam multa Africae Asaeque cognoverant coloniisque insederant, A. C. 1512. primum in has insulas venêre, armatique Regum ibi dissidiis et suâ classe facile se Cariophylli
dominos fecêre, corruptis etiam navibus, si quae ab Arabum aut Persarum oris venirent, et omni in Aegyptum itinere praeclusô: ita Sultanis non minus octuagies mille ducatis annuum periit. Mox Tidoris Rege Almansore ab illis venenô necatô, filius eius Raxamira Castellanorum fidei se permisit, qui octavô post annô Magellani ductu in eas partes palam, ac velut possessuri, venêre. Hinc pugnatum acriter, nec diu tamen, quia Castellae Rex Carolus V. Imperator pecuniae egens, nec dum satis intellectô, quanta res ageretur, acceptis a Iohanne III. Lusitaniae Rege 350000, ducatis, ius illi suum in Moluccas pignori tradidit. Ex eo Lusitani pro libitu illic agere: Caryophyllum omne Goam mittere, unde Persae, Turcae, Sinenses, Afri petebant, vix tertiâ parte remanente, quae Europaeis gentibus venderetur. Itaque haud mirum, ex Moluccis insulis, et Ambona, quae haud longe eandem fert frugem, et Banda, ubi nux odorata optime nascitur, cuius est flos, quem macin vocant, venisse quotannis Lusitaniae Regibus ducatorum 200000. Primi ab Europa Angli, Draconis ductu, possessionem Lusitanis turbavêre. A. C. 1579. Annô dein 1599. prima, quae Lusitanorum potentiae aequari possent, arma Batavorum, oppressi a Lusitanis Reguli laesi viderunt: cum quibus foedere initô, Batavorum ibi potentia radicem egit, usque ad haec tempora inconcussa. Hugo Grotius, Hist. l. 15.
Tellus arida est, et in modum pumicis fistulosa, itaque non modo cadentes e caelo imbres momentô combibit, sed etiam e montibus manantes absorbet aquas, antequam directô alveô ad mare perveniant: Eadem aliquot locis cum insano reboatu ignes eructat, ipsas insulas olim desertas, et qua planities est, mari mersas fuisse, testantur conchylia et arenae, quae fodientibus passim occurrunt. Ibidem Manucodiata avis. Urbes Gammalamma, urbs Ternatae primaria et arces Malayo, Marieco, Mauritz, Nassau, Labova, Tabillola, et Nahaca, cum aliquot aliis arcibus in Tidora Insula, quae sola supererat Hispanis, ab ipsis etiam haud pridem relicta: Baudr. Vide Maffaeu. Hist. Ind. Oros. l. 11. Coeterum Manucodiatae illae aves, quasi Mamuco dicatae, i. e. Aves Dei, dictae videntur Maximiliano Transylvano. Ea: falso pro apodibus habent multi, cum ab Insulanis ideo pedes ac viscera resecentur. ne pennis; quibus maxime superbiunt, foetor adhaereat. Vide quoque de his Insulis Iohannis Caetani Relatione del discoprimento dell' Isole Moluccae per la via de le Indie Occidentali, Ramus. Navigat. p. 375. Maxim. Transilvanum in Scr. Novi Orbis Edit. Basil. 1555. p. 524. ut et Auctorem Anonymum Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 5. sect. 2. §. 13.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • CARYOPHYLLA — inter florum illustriores, quorum gratiae cedat tulipanarum gloria, tum coloris varietate, tum odoris suavitate. Duo genera summa, hortense et silvestre, per omnia, nisi molem spectes ex alimento, paria. Folia illis bina undiquaque ad eundem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Petrus Plancius — Petrus Plancius, niederländisch Pieter Platevoet („Peter Plattfuß“, auch Platevoete, Plantius, Plat(t)) (* 1552 in Dranouter, Flandern; † 1622) war ein niederländischer Theologe, Astronom und Kartograf. Er fertigte zahlreiche Landkarten so …   Deutsch Wikipedia

  • Планциус, Петер — Петер Планциус Pieter Platevoet Дата рождения …   Википедия

  • Manuel Godinho de Erédia — o también llamado Emanuel Godinho de Erédia (Malaca, 1563 1623) fue un cartógrafo y escritor malayo portugués. Contenido 1 Biografía 2 Obra 3 Referencias …   Wikipedia Español

  • Блау, Ян Виллем — Ян Блау нидерл. Jan (Joan) Willemsz. Blaeu …   Википедия

  • ARCHIPELAGUS S. Lazari — pars Oceani Orientalis ob plurimas sparsas Insulas sic dicta; versus Latronum Insul. Veniunt nempe hôc nomine Insulae, a sinu Bengalensi, usque ad Moluccas et Philippinas, omnes uberrimô aromatum proventu eoque commerciis Europaeorum percelebres …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ASIA Major — una ex tribus orbis partibus veteribus cognitis, reliquas duas simul acceptas magnitudine superans, in ortum maxime extensa, Indicô, Eoô, et Scythicô Oceanô, perfusa; ab Europa ad occidentem Tanai fluv. mari Euxinô, et Aegaeô separata, ab Africa… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BACHIANUM — Insula Asiae, in mari Indico, et una ex Moluccis, parva sed abundans et mirê fertilis, in ditione Hollandorum, 30. mill. pass. distat a Machiano in Austrum et paulo minus ab ora occidentali Giloli Insul. fere sub linea aequinoctiali. Olim seke… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARUSSAE — 5. insul. in Indico mari Ptol. Mercatori sunt Mindanao, Cailon, et Subut, cum reliquis duabus Circium versus. Baudrando Macassar, Gilolo, et Ceram, cum aliis in viciniis, quae saepe etiam Moluccae dicuntur …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GILOLO vel GILOLUM — GILOLO, vel GILOLUM quae et Batochina, Ins. ampla, in mari Indico, in Archipelago Moluccarum, ex Insulis, quas vulgo nuncupant Del moro, una est, in India Orientali. Caelum hîc inclemens et aer calidus. Ager abundat oriza, ac medulla cuiusdam… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”